PRAECIDANEA Porca

PRAECIDANEA Porca
PRAECIDANEA Porca
quae Cereri ante messem mactari solebat dici consuevit. Sect. Pomp. Praecidanea agna vocabatur, que ante alias caedebatur, Item porca quae Cereri mactabatur ab eo, qui mortuo iusta non secisset, i. e glebam non in os iecisset: quod mos erat iis facere, priusquam novas fruges praeciderent. Formulam sacrisicii huius istam exhilbet Cato, de Re Rust. c. 134. Priusquam messem facias, porcam praecidaneam, porcam feminam, priusquam hae fruges condantur, far, triticum, hordeum, faban, semen rapicium, ture, vinê, Iano. Iovi, Iunoni praefato. Priusquam porcam feminam immolabis, Iano struem cmmoveto sic: Iane Pater, te hâc strue commovenda bonas preces precor uti sies. volens propititss mihi, liberisque meis, domo familiaeque meae mactus hoc fercto. Ferctum Iovi moveto et mactato, sit: Iuppiter te hoc fercto obmovendo bonas preces precor, uti sies volens propitius mihi liberisque meis, domo familiaeque meae mactus hôc ferctô. Postea Iane vinum dato sic: Iane Pater, vit te strue commovendâ bonas preces bene precatus sum, eiusdem rei ergo macte vinô inferio, esto. Postea Iovi sic: Iuppiter, macte ferctô esto. macte vinô inferio, esto. Postea porcam Praecidaneam immolato: ubi exta porrecta erunt, ita Iano struem commoveto mactatoque item uti prius obmoveras. Iovi item serctum obmoveto, mactatoque, uti prius feceras. Item Iano vinum dato, et Iovi vinum dato, ita uti prius datum fuit ob struem obmovendam et ferctum libandum, postea Cereri exta, et vinum dato. Ubi mactus perpetuo legendum esse, discimus ex Arnob. contra Gentes, i. 7. et verbum inferio usurpari fuisse solitum, monet Trebatius, ne vinum omne omnino, quod in cellis atque apothe. cis est conditum, ex quibus illud, quod efsuinditur, proimtum est, esse scarum incipiat, et ex usibus excipiatur humanis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. l. praesertim 4. c. 17. Imitabatur autem Praecidanea haec hostia, ut recte Scaliger Graecorum προτέλεια: Praecidariam quidem appellari vult Mar. Victorinus, l. Art. Gramm. sed utrumque recte dici, monet Anton. Thysius, Not. in Gellium, l. 4. c. 6. Praecidaneae hostiae dicuntur, quae ante sacrificia sollennia pridie laeduntur. Idem Gellius sub fin. c. feriarum quoque Praecidaneatum meminit, quae respoindentes Graecorum ήμέρᾳ προτελειῳ, ut iterum docet Scaliger ad Festum, a Praecedendo nomen accepisse videntur etc. Quod si Praecidaneis hostiis litatum non esset, aliae post eaiisdem ductae caedebantur, quae quod prioribus iam caesis, luendi piaculi gratiâ subderentur et in earum locum succederent, Succidaneae sunt appellatae. Quo alludens Plautus, in Epidit. Actu 2. sc. 2. v. 37. lepide, Meum, ait, tergum stultitiae tuae subdes succidaneum. Vide etiam Thom. Godwyn. Antholog. Rom. l. 2. sect. 2. c. 19. et supta Feriae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PORCA — I. PORCA prima Cereri mactata legitur, apud Ovid. Met. l. 15. v. 111. et seqq. Longius inde nefas abiit, et prima putatur Hostia sus meruisse mori: quia semina pando Eruerit rostrô, spemque interceperit anni. Quem admodum similem ob causam caper… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ceres (mythology) — Seated Ceres from Emerita Augusta, present day Mérida, Spain (National Museum of Roman Art, 1st century AD) Ancient Roman …   Wikipedia

  • Janus — For other uses, see Janus (disambiguation). Bifrons redirects here. For other uses, see Bifrons (disambiguation). A statue representing Janus Bifrons in the Vatican Museums In ancient Roman religion and mythology, Janus is the god of beginnings… …   Wikipedia

  • Tellus — (T. Mater), ital. Gottheit der Erde, die das Saatkorn in ihrem Schoß sich entwickeln läßt, später als Terra Mater (Mutter Erde) der griech. Gäa (s. d.) gleichgestellt. Ihr Hauptfest war der 15. April für das Gedeihen der Saat, namentlich auf dem… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • HUMATUS — a sepulto quî differat, Plin. exponit l. 7. c. 54. Sepultus intelligitur quoquo modo conditus: humatus vero humo contectus. Ad quem l. Dalechamp. In ustrina, inquit, mortui comburebantur: humabantur, cum iusta persoluta fuissent, post Denicale… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”